Thesauros Edebiyat Komedya Pseudolus

Pseudolus

Pseudolus Plautus, Titus Maccius

Perde 1

[Textpart 5]
celata me sunt? quor non rescivi?
Psevdolvs
Eloquar.
 
quia nolebam ex me morem progigni malum,
 
erum ut servos criminaret apud erum.
Simo
Iuberes hunc praecipitem in pistrinum trahi.
Callipho
Numquid peccatum est, Simo? 495
Simo
Immo maxime. 495
Psevdolvs
Desiste, recte ego meam rem sapio, Callipho;
 
peccata mea sunt. animum advorte nunciam.
 
quapropter te expertem amoris nati habuerim? †
 
pistrinum in mundo scibam, si dixem, mihi.
Simo
Non a me scibas pistrinum in mundo tibi, 500
 
cum ea mussitabas?
Psevdolvs
Scibam.
Simo
Quin dictum est mihi?
Psevdolvs
Quia illúd malum aderat, istuc aberat longius;
 
illud erat praesens, huic erant dieculae.
Simo
Quid nunc agetis? nam hinc quidem a me non potest
 
argentum auferri, qui praesertim senserim. 505
 
ne quisquam credat nummum, iam edicam omnibus.
← Önceki Perde 1 · 34 / 39 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi