Thesauros Edebiyat Komedya Pseudolus

Pseudolus

Pseudolus Plautus, Titus Maccius

Perde 1

[Textpart 5]
sed quid ais? quid hoc, quod te rogo?
Psevdolvs
Sí quid vis, roga.
 
quod scibo, Delphis tibi responsum dicito. 480
Simo
Advorte ergo animum et fac sis promissi memor.
 
quid ais? ecquam scis filium tibicinam
 
meum amare?
Psevdolvs
ναὶ γάρ.
Simo
Liberare quam velit?
Psevdolvs
καὶ τοῦτο ναὶ γάρ.
Simo
Ecquas viginti minas
 
per sycophantiam atque per doctos dolos 485
 
paritas ut auferas a me?
Psevdolvs
Abs te ego auferam?
Simo
Ita, quas meo gnato des, qui amicam liberet?
 
fatere, dic.
Psevdolvs
καὶ τοῦτο ναί, καὶ τοῦτο ναί.
Callipho
Fatetur.
Simo
Dixin, Callipho, dudum tibi?
Callipho
Memini. 490
Simo
Quor haec, tu ubi rescivisti ilico, 490
← Önceki Perde 1 · 33 / 39 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi