Thesauros Edebiyat Komedya Pseudolus

Pseudolus

Pseudolus Plautus, Titus Maccius

Perde 1

[Textpart 5]
si meo arbitratu liceat, omnes pendeant,
Callipho
gestores linguis, auditores auribus.
 
nam istaec quae tibi renuntiantur, filium 430
 
te velle amantem argento circumducere,
 
fors fuat an istaec dicta sint mendacia;
 
sed si sint ea vera, ut nunc mos est, maxume,
 
quid mirum fecit? quid novom, adulescens homo
 
si amat, si amicam liberat? 435
Psevdolvs
Lepidum senem. 435
Simo
Vetus nólo faciat.
Callipho
At enim nequiquam nevis;
 
vel tu ne faceres tale in adulescentia.
 
probum patrem esse oportet qui gnatum suom
 
essé probiorem quam ipsus fuerit postulet.
 
nam tu quod damni et quod fecisti flagiti 440
 
populo viritim potuit dispertirier.
 
idne tú mirare, si patrissat filius?
Psevdolvs
ὦ Ζεῦ, quam pauci éstis homines commodi. em,
 
illic ést pater patrem esse ut aequom est filio.
Simo
Quis hic lóquitur? meus est hic quidem sérvos Pseudolus. 445
← Önceki Perde 1 · 30 / 39 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi