Thesauros Edebiyat Komedya Pseudolus

Pseudolus

Pseudolus Plautus, Titus Maccius

Perde 1

[Textpart 3]
Pauci ex multis sunt amici, hómini qui certi sient. 390
Psevdolvs
Ego scio istuc. ergo utrumque, tibi nunc dilectum para
 
ex multis atque exquire illinc unum qui certus siet.
Calidorvs
Iam hic faxo aderit.—
Psevdolvs
Potin ut abeas? tibi moram dictis creas.
[Textpart 4]
postquam illic hinc abiit, tu astas solus, Pseudole.
Psevdolvs
quid nunc acturu’s es, postquam erili filio 395
 
largitu’s es dictis dapsilis? ubi sunt ea?
 
quoi neque paratast gutta certi consili,
 
neque adeo argenti—neque nunc quid faciam scio.
 
neque exordiri primum unde occipias habes,
 
neque ad détexundam telam certos terminos. 400
 
sed quasi poeta, tabulas cum cepit sibi,
 
quaerit quod nusquamst gentium, reperit tamen,
 
facit illud veri simile, quod mendacium est,
 
nunc ego poeta fiam: viginti minas,
 
quae nusquam nunc sunt gentium, inveniam tamen. 405
 
atque ego me iam pridem huic daturum dixeram
 
et volui inicere tragulam in nostrum senem;
 
verum is nescio quo pacto praesensit prius.
← Önceki Perde 1 · 28 / 39 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi