Thesauros Edebiyat Komedya Pseudolus

Pseudolus

Pseudolus Plautus, Titus Maccius

Perde 1

[Textpart 3]
Fugitive. 365
Ballio
Bombax. 365
Calidorvs
Fraus populi. 365
Ballio
Planissume. 365
Psevdolvs
Fraudulente.
Calidorvs
Impure.
Psevdolvs
Leno.
Calidorvs
Caenum.
Ballio
Cantores probos.
Calidorvs
Verberavisti patrem atque matrem.
Ballio
Atque occidi quoque,
 
potius quam cibum praehiberem: num peccavi quippiam?
Psevdolvs
In pertusum ingerimus dicta dolium, operam ludimus.
Ballio
Numquid aliud etiam voltis dicere? 370
Calidorvs
Ecquid te pudet? 370
Ballio
Ten, amatorem esse inventum inanem quasi cassam nucem?
 
verum quamquam multa malaque dicta dixistis mihi,
 
nisi mihi hodie attulerit miles quinque quas debet minas,
 
sicut haec est praestituta summa ei argento dies,
 
si id non adfert, posse opinor facere me officium meum. 375
← Önceki Perde 1 · 26 / 39 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi