Thesauros Edebiyat Komedya Pseudolus

Pseudolus

Pseudolus Plautus, Titus Maccius

Perde 1

[Textpart 3]
Quia enim non venalem iám habeo Phoenicium. 325
Calidorvs
Non habes?
Ballio
Non hercle vero.
Calidorvs
Pseudole, ei accerse hostias,
 
victumas, lanios, ut ego huic sacruficem summo Iovi;
 
nam hic mihi nunc est multo potior Iuppiter quam Iuppiter.
Ballio
Nolo victumas: agninis me extis placari volo.
Calidorvs
Propera, quid stas? ei accerse agnos. audin quid ait Iuppiter? 330
Psevdolvs
Iam hic ero; verum extra portam mi etiam currendumst prius.
Calidorvs
Quid eo?
Psevdolvs
Lanios inde accersam duo cum tintinnabulis,
 
eadem duo greges virgarum inde ulmearum adegero,
 
ut hodie ad litationem huic suppetat satias Iovi.
Ballio
I in malam crucem. 335
Psevdolvs
Istuc ibit Iuppiter lenonius. 335
Ballio
Ex tua re est, ut ego emoriar.
Psevdolvs
Quidum?
Ballio
Ego dicam tibi:
 
quia edepol, dum ego vivos vivam, numquam eris frugi bonae.
 
Ex tua re non est, ut ego emoriar.
← Önceki Perde 1 · 22 / 39 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi