Thesauros Edebiyat Komedya Pseudolus

Pseudolus

Pseudolus Plautus, Titus Maccius

Perde 1

[Textpart 3]
Heus tu, postquam hercle isti a mensa surgunt satis poti viri,
Psevdolvs
qui suom repetunt, alienum reddunt nato nemini,
 
postilla omnes cautiores sunt, ne credant alteri.
Calidorvs
Nimis miser sum, nummum nusquam reperire argenti queo;
 
ita miser et amore pereo et inopia argentaria. 300
Ballio
Eme die caeca hercle olivom, id vendito oculata die:
 
iam hercle vel ducentae fieri possunt praesentes minae.
Calidorvs
Perii, annorum lex me perdit quinavicenaria.
 
metuont credere omnes.
Ballio
Eadem est mihi lex: metuo credere.
Psevdolvs
Credere autem? eho an paenitet te, quanto hic fuerit usui? 305
Ballio
Non est usu quisquam amator nisi qui perpetuat data;
 
det, det usque: quando nil sit, simul amare desinat.
Calidorvs
Nilne te miseret?
Ballio
Inanis cedis, dicta non sonant.
 
atque ego te vivom salvomque vellem.
Psevdolvs
Eho an iam mortuost?
Ballio
Vtut est, mihi quidem profecto cum istis dictis mortuost: 310
 
ilico vixit amator, ubi lenoni supplicat.
 
semper tu ad me cum argentata accedito querimonia;
← Önceki Perde 1 · 20 / 39 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi