Thesauros Edebiyat Komedya Pseudolus

Pseudolus

Pseudolus Plautus, Titus Maccius

Perde 1

[Textpart 2]
intro abíte atque haec cito célerate, ne móra quae sit, cocus cum veniat;
Ballio
ego eo ín macellum, ut píscium quidquíd ibist pretio praéstinem.
 
i, púere, prae; ne quísquam pertundát cruminam caútiost. 170
 
vel ópperire, est quód domi dicére paene fui oblítus.
 
audítin? vobis, múlieres, hanc hábeo edictiónem.
 
vós, quae in munditiís, mollitiis déliciisque aetátulam agitis,
 
viris cúm summis, inclútae amicae, nunc égo scibo atque hodie éxperiar,
 
quae cápiti, quae ventri óperam det, quae suaé rei, quae somnó studeat; 175
 
quam líbertam fore míhi credam et quam vénalem, hodie expériar.
 
facite hódie ut mihi munéra multa huc ab amátoribus convéniant.
 
nam nísi mihi penus annúos hodie † convenit, cras populo prostituam vos.
 
natálem scitis mi ésse diem hunc: ubi istí sunt quibus vos óculi estis,
 
quibus vítae, quibus delíciae estis, quibus sávia, mammia, méllillae? 180
 
maniplátim mihi munérigeruli facite ánte aedis iam hic ádsint.
 
cur égo vestem, aurum atque éa quibus est vobís usus, prahibeo? aút quid mi
 
domi nísi malum vestra operást hodie? improbaé vini modo cúpidae estis:
 
eo vós † vestros panticesque adeo madefáctatis, quom ego sim híc siccus.
 
nunc ádeo hoc factust óptumum, ut nomíne quemque appellem suo, 185
 
ne díctum esse actutúm sibi quaepiám vostrarum míhi neget:
 
advórtite animum cúnctae.
← Önceki Perde 1 · 11 / 39 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi