Thesauros Edebiyat Komedya Poenulus

Poenulus

Poenulus Plautus, Titus Maccius

Perde 5

[Textpart 2]
aequomst habere hunc bona quae possedit pater.
Hanno
Haud postulo aliter: restituentur omnia;
 
suam síbi rem salvam sistam, si illo advenerit.
Milphio
Facito sis reddas, etsi hic habitabit, tamen.
Hanno
Quin mea quoque iste habebit, si quid me fuat. 1085
Milphio
Festivom facinus venit mi in mentem modo.
Hanno
Quid id est?
Milphio
Tua opus est opera.
Hanno
Dic mihi quid lubet:
 
profecto uteris, ut voles, operam meam.
 
quid est negoti?
Milphio
Potin tu fieri subdolus?
Hanno
Inimico possum, amico ínsipientia est. 1090
Milphio
Inimicus hercle est huius.
Hanno
Male faxim lubens.
Milphio
Amat ab lenone hic.
Hanno
Facere sapienter puto.
Milphio
Leno hic habitat vicinus.
Hanno
Male faxim lubens.
Milphio
Ei duae puellae sunt meretrices servolae
← Önceki Perde 5 · 9 / 32 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi