Thesauros Edebiyat Komedya Poenulus

Poenulus

Poenulus Plautus, Titus Maccius

Perde 5

[Textpart 5]
tune hic amator audes esse, hallex viri, 1310
Anterastilis
aut contrectare quod mares homines amant?
 
deglupta mena, sarrapis, sementium,
 
manstruca, halagora, sampsa, tum autem plenior
 
ali ulpicique quam Romani remiges.
Agorastocles
Num tibi, adulescens, malae aut dentes pruriunt, 1315
 
qui huic es molestus, an malam rem quaeritas?
Antamonides
Quin adhibuisti, dum istaec loquere, tympanum?
 
nam te cinaedum esse arbitror magis quam virum.
Agorastocles
Scin quam cinaedus sum? ite istinc, servi, foras,
 
ecferte fustis. 1320
Antamonides
Heus tu, si quid per iocum 1320
 
dixi, nolito in serium convertere.
Anterastilis
Qui tibi lubido est, opsecro, Antamonides,
 
loqui inclementer nostro cognato et patri?
 
nam hic noster pater est; hic nos cognovit modo
 
et hunc sui fratris filium. 1325
Antamonides
Ita me Iuppiter 1325
 
bene amet, bene factum. gaudeo et volup est mihi,
 
si quid lenoni óptigit magni mali.
← Önceki Perde 5 · 25 / 32 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi