Thesauros Edebiyat Komedya Poenulus

Poenulus

Poenulus Plautus, Titus Maccius

Perde 5

[Textpart 4]
Magis quí credatis dicam.
Hanno
nam vostra nutrix † primum me cognovit. 1265
Adelphasivm
Vbi ea, amabo, est? 1265
Hanno
Apud hunc est.
Agorastocles
Quaeso, qui lubet tam diu tenere collum?
 
omitte saltem tu altera. nolo ego istuc.
Adelphasivm
Enicas me.
 
prius quám tibi desponderit.
Agorastocles
Mitto.
Adelphasivm
Sperate, salve.
Hanno
Condamus alter alterum ergo in nervom bracchialem.
 
quibus núnc in terra melius est? 1270
Agorastocles
Eveniunt digna dignis. 1270
Hanno
Tandem huic cupitum contigit.
Agorastocles
O Apella, o Zeuxis pictor,
 
cur numero éstis mortui, hoc exemplo ut pingeretis?
 
nam alios pictores nil moror huius modi tractare exempla.
Hanno
Dí deaeque omnes, vóbis habeo mérito magnas grátias,
 
quom hac me laetitia adfecistis tanta et tantis gaudiis, 1275
 
ut meae gnátae ad me redirent in potestatem meam.
← Önceki Perde 5 · 22 / 32 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi