Thesauros Edebiyat Komedya Poenulus

Poenulus

Poenulus Plautus, Titus Maccius

Perde 5

[Textpart 4]
nunc hínc sapit, hinc sentít, quidquid sapit, éx meo amore. 1200
Adelphasivm
Nón eo genere súmus prognatae, tam étsi sumus servaé, soror,
 
ut deceat nos facere quicquam quod homo quisquam inrideat.
 
multa mulierum sunt vitia, sed hoc e multis maxumumst,
 
quom sibi nimis placent minusque áddunt operam, uti placeant viris.
Anterastilis
Nimiae voluptatist quod in extis nostris portentumst, soror, 1205
 
quodque haruspéx de ambabus dixit.
Agorastocles
Velim de me aliquid dixerit.
Anterastilis
Nos fore invíto domino nostro diebus paucis liberas.
 
id ego nisi quid di aut parentes faxint, qui sperem hau scio.
Agorastocles
Mea fiducia hercle haruspex, patrue, his promisit, scio,
 
libertatem, quia me amare hanc scit. 1210
Adelphasivm
Soror, sequere hac. 1210
Anterastilis
Sequor. 1210
Hanno
Prius quam abitis, vos volo ambas. nisi piget, consistite.
Adelphasivm
Quis revocat?
Agorastocles
Qui bene volt vobis facere.
Adelphasivm
Facere occasiost.
 
sed quis homost?
Agorastocles
Amicus vobis.
← Önceki Perde 5 · 17 / 32 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi