Thesauros Edebiyat Komedya Poenulus

Poenulus

Poenulus Plautus, Titus Maccius

Perde 5

[Textpart 2]
Sed earum nutrix qua sit facie, mi expedi.
Milphio
Statura hau magna, corpore aquilost.
Hanno
Ipsa east.
Milphio
Specie venusta, óre atque oculis pernigris.
Hanno
Formam quidem hercle verbis depinxti probe.
Milphio
Vin eam videre? 1115
Hanno
Filias malo meas. 1115
 
sed i átque evoca illam; sí eae meae sunt filiae,
 
si illarum est nutrix, me continuo noverit.
Milphio
Heus, ecquis hic est? nuntiate ut prodeat
 
foras Gíddeneni. est qui illam conventam esse volt.
[Textpart 3]
Quis pultat? 1120
Milphio
Qui te proximust. 1120
Giddenes
Quid vis? 1120
Milphio
Eho, 1120
 
novistin tu illunc tunicatum hominem qui siet?
Giddenes
Nam quém ego aspicio? pro supreme Iuppiter,
 
erus meus hic quidem est, mearum alumnarum pater,
 
Hanno Carthaginiensis.
Milphio
Ecce autem mala.
← Önceki Perde 5 · 11 / 32 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi