Thesauros Edebiyat Komedya Poenulus

Poenulus

Poenulus Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 2]
Profecto ad incitas lenonem rediget, si eas abduxerit.
Milphio
Quin prius disperibit faxo, quam unam calcem civerit.
 
ita paratumst.
Syncerastvs
Ita di faxint, ne apud lenonem hunc serviam.
Milphio
Hercle qui meus conlibertus faxo eris, si di volent. 910
Syncerastvs
Ita di faxint. numquid aliud me morare, Milphio?
Milphio
Valeas beneque ut tibi sit.
Syncerastvs
Pol istuc tibi et tuost ero in manu.
 
vale et haec cura clanculum ut sint dicta.
Milphio
Non dictumst. vale.
Syncerastvs
At enim nihil est, nisi dum calet hoc agitur.
Milphio
Lepidu's lepidus es , quom mones.
 
et ita hoc fiet. 915
Syncerastvs
Proba materies data est, si probum adhibes fabrum. 915
Milphio
Potin ut taceas?
Syncerastvs
Taceo atque abeo.—
Milphio
Mihi commoditatem creas.
 
illic hinc abiit. di immortales meum erum servatum volunt
 
et hunc disperditum lenonem: tantum eum instat exiti.
 
satine prius quam unumst iniectum telum, iam instat alterum?
← Önceki Perde 4 · 8 / 9 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi