Thesauros Edebiyat Komedya Poenulus

Poenulus

Poenulus Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 2]
Vt quidem edepol dignus es.
Syncerastvs
Vt ego hanc familiam interire cupio. 870
Milphio
Adde operam, si cupis. 870
Syncerastvs
Sine pennis volare hau facilest: meae alae pennas non habent.
Milphio
Nolito edepol devellisse: iam his duobus mensibus
 
volucres tibi erunt tuae hirquinae.
Syncerastvs
I in malam rem.
Milphio
I tu atque erus.
Syncerastvs
Verum. enim qui hómo eum norit, norit. cito homo pervorti potest.
Milphio
Quid iam? 875
Syncerastvs
Quasi tu tacitum habere quicquam potis sis. 875
Milphio
Rectius 875
 
tacitas tibi res sistam quam quod dictum est mutae mulieri.
Syncerastvs
Animum inducam facile ut tibi istuc credam, ni te noverim.
Milphio
Crede audacter meo periclo.
Syncerastvs
Male credam, et credam tamen.
Milphio
Scin tu erum tuom meo ero esse inimicum capitalem?
Syncerastvs
Scio.
Milphio
Propter amorem— 880
Syncerastvs
Omnem operam perdis. 880
← Önceki Perde 4 · 5 / 9 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi