Thesauros Edebiyat Komedya Poenulus

Poenulus

Poenulus Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 2]
pice signatas, nomina insunt cubitum longis litteris:
Syncerastvs
ita vinariorum habemus nostrae dilectum domi.
Milphio
Omnia edepol mira sunt, nisi erus hunc heredem facit,
 
nam id quidem, illi, uti meditatur, verba faciet mortuo. 840
 
et adire lubet hominem et autem nimis eum ausculto lubens.
Syncerastvs
Haec quom hic video fieri, crucior: pretiis emptos maxumis,
 
apud nos expeculiatos servos fieri suis eris.
 
sed ad postremum nihil apparet: male partum male disperit.
Milphio
Proinde habet orationem, quasi ipse sit frugi bonae, 845
 
qui ipsus hercle ignaviorem potis est facere Ignaviam.
Syncerastvs
Nunc domum haec ab aede Veneris refero vasa, ubi hostiis
 
erus nequivit propitiare Venerem suo festo die.
Milphio
Lepidam Venerem.
Syncerastvs
Nam meretrices nostrae primis hostiis
 
Venerem placavere extemplo. 850
Milphio
O lepidam Venerem denuo. 850
Syncerastvs
Nunc domum ibo.
Milphio
Heus, Synceraste.
Syncerastvs
Syncerastum qui vocat?
Milphio
Tuos amicus.
← Önceki Perde 4 · 2 / 9 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi