Thesauros Edebiyat Komedya Poenulus

Poenulus

Poenulus Plautus, Titus Maccius

Perde 3

[Textpart 2]
Pulchre.
Milphio
Vide sis calleas.
Collybiscvs
Quid opust verbis? callum aprugnum callere aeque non sinam.
Milphio
Fac modo ut condocta tibi sint dicta ad hanc fallaciam. 580
Collybiscvs
Quin edepol condoctior sum, quam tragoedi aut comici.
Milphio
Probus homost.
Agorastocles
Adeamus propius.
Milphio
Adsunt testes?
Agorastocles
Tot quidem.
Milphio
Non potuisti adducere homines magis ad hanc rem idoneos.
 
nam istorum nullus nefastust: comitiales sunt meri;
 
ibi habitant, ibi eos conspicias quam praetorem saepius. 585
 
hodie iuris coctiores non sunt qui lites creant,
 
quam hi sunt, qui si nihil est quicum litigent, lites emunt.
Advocati
Di te perdant.
Milphio
Vos quidem hercle—cum eo cum quiqui tamen
 
et bene et benigne facitis, quóm ero amanti operam datis.
 
sed isti iam sciunt, negoti quid sit? 590
Agorastocles
Omne in ordine. 590
Milphio
Tum vos animum advortite igitur. hunc vos lenonem Lycum
← Önceki Perde 3 · 5 / 21 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi