Thesauros Edebiyat Komedya Poenulus

Poenulus

Poenulus Plautus, Titus Maccius

Perde 3

[Textpart 4]
Scivimus.
Agorastocles
Rem adversus populi saepe leges? 725
Advocati
Scivimus. 725
Agorastocles
Em istaec volo ergo vos commeminisse omnia,
 
mox quom ad praetorem úsus veniet.
Advocati
Meminimus.
Agorastocles
Quid si recenti re aedis pultem?
Advocati
Censeo.
Agorastocles
Si pultem, non recludet?
Advocati
Panem frangito.
Agorastocles
Si exierit leno, quid tum? hominem interrogem, 730
 
meus sérvos ad eum veneritne?
Advocati
Quippini?
Agorastocles
Cum auri ducentis nummis Philippis?
Advocati
Quippini?
Agorastocles
Ibi extémplo leno errabit.
Adelphasivm
Qua de re?
Agorastocles
Rogas?
 
quia centum nummis minus dicetur.
Advocati
Bene putas.
← Önceki Perde 3 · 15 / 21 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi