Thesauros Edebiyat Komedya Poenulus

Poenulus

Poenulus Plautus, Titus Maccius

Perde 3

[Textpart 3]
Iamne itis? quid quod vobis mandavi, hospites?
Advocati
Cum illoc te meliust tuam rem, ádulescens, loqui:
 
illic ést ad istas res probus, quas quaeritas. 680
Collybiscvs
Videre equidem vos vellem, quom huic aurum darem.
Advocati
Illinc procul nos istuc inspectabimus.
Collybiscvs
Bonam dedistis mihi operam.
Lycvs
It ad me lucrum.
Collybiscvs
Illud quidem quorsum asinus caedit calcibus.
Lycvs
Blande hominem compellabo. hóspes hospitem 685
 
salutat. salvom te advenire gaudeo.
Collybiscvs
Multa tibi di dent bona, quom me salvom esse vis.
Lycvs
Hospitium te aiunt quaeritare.
Collybiscvs
Quaerito.
Lycvs
Ita illí dixerunt, qui hinc a me abierunt modo,
 
te quaeritare a muscis. 690
Collybiscvs
Minime gentium. 690
Lycvs
Quid itá?
Collybiscvs
Quia a muscis si mi hospitium quaererem,
 
adveniens irem in carcerem recta via.
 
ego id quaero hospitium, ubi ego curer mollius,
← Önceki Perde 3 · 12 / 21 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi