Thesauros Edebiyat Komedya Poenulus

Poenulus

Poenulus Plautus, Titus Maccius

Perde 1

[Textpart 2]
sine omni lepore et síne suavitate
Anterastilis
nisí multa aqua usque et diu macerantur,
 
olént, salsa súnt, tangere út non velís.
 
itém nos sumús 245
 
eius seminis mulieres sunt 245
 
insúlsae admodum átque invenústae
 
sine múnditia et súmptu.
Milphio
Coqua ést haec quidem, Ágorastoclés, ut ego opínor:
 
scit, muriatica ut maceret.
Agorastocles
Quid molestu's molestus es ?
Adelphasivm
Soror, parce, amabo: sat est istuc alios 250
 
dicere nobis, ne nosmet in nostra etiam vitia loquamur.
Anterastilis
Quiésco.
Adelphasivm
Ergo amó te. sed hóc nunc respónde
 
mihí: sunt hic ómnia,
 
quae ad deúm pacem opórtet adésse?
Anterastilis
Omnia áccuravi.
Agorastocles
Diém pulchrum et célebrem et venústatis plénum, 255
 
dignúm Venere pól, quoi sunt Áphrodisia hódie.
Milphio
Ecquid gratiae, quom huc foras te evocavi?
← Önceki Perde 1 · 8 / 22 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi