Thesauros Edebiyat Komedya Poenulus

Poenulus

Poenulus Plautus, Titus Maccius

Perde 1

[Textpart 3]
Neque stellae in caelo.
Milphio
Pergin auris tundere?
Agorastocles
Neque hoc neque illud neque—enim vero serio— 435
 
neque—hercle vero—quid opust verbis? quippini?
 
quod uno verbo—dicere hic quidvis licet,
 
neque—hercle vero serio, scin quomodo?
 
ita me di amabunt, vin bona dicam fide,
 
quod hic inter nos liceat? ita me Iuppiter, 440
 
scin quam videtur? credin quod ego fabuler?
Milphio
Si nequeo facere ut abeas, egomet abiero;
 
nam isti quidem hercle orationi Oedipo
 
opust cóniectore, qui Sphingi interpres fuit.—
Agorastocles
Illic hínc iratus abiit. nunc mihi cautio est, 445
 
ne meámet culpa meo amori obiexim moram.
 
ibo atque arcessam testis, quando Amor iubet
 
me oboedientem ésse servo liberum.—
← Önceki Perde 1 · 22 / 22 Sonraki bölüm →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi