Thesauros Edebiyat Komedya Poenulus

Poenulus

Poenulus Plautus, Titus Maccius

Perde 1

[Textpart 1]
Saepe ego res multas tibi mandavi, Milphio,
Agorastocles
dubias, egenas, inopiosas consili, 130
 
quas tu sapienter, docte et cordate et cate
 
mihi reddidisti ópiparas opera tua.
 
quibus pró bene factis fateor deberi tibi
 
et libertatem et multas grates gratias.
Milphio
Scitumst, per tempus si obviamst, verbum vetus. 135
 
nam tuae blanditiae mihi sunt, quod dici solet,
 
gerrae germanae, σαὶ δὲ κολλῦραι λύραι.
 
nunc mihi blandidicus es: heri in tergo meo
 
tris facile corios contrivisti bubulos.
Agorastocles
Amans per amorem si quid feci, Milphio, 140
 
ignoscere id te mi aequom est.
Milphio
Haud vidi magis.
 
em, nunc ego amore pereo. sine te verberem,
 
item ut tu mihi fecisti, ob nullam noxiam:
 
post id locorum tu mihi amanti ignoscito.
Agorastocles
Si tibi lubido est aut voluptati, sino: 145
 
suspende, vinci, verbera; auctor sum, sino.
Milphio
Si auctoritatem postea defugeris,
← Önceki bölüm Perde 1 · 1 / 22 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi