Thesauros Edebiyat Komedya Persa

Persa

Persa Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 3]
Chrysopolim Persae cepere urbem in Arabia,
Dordalvs
plenam bonarum rerum atque antiquom oppidum:
 
ea comportatur praeda, ut fiat auctio
 
publicitus; ea res me domo expertem facit.
 
operam atque hospitium ego isti praehiberi volo, 510
 
qui tibi tabellas adfert. cura quae is volet,
 
nam is mihi honores suae domi habuit maxumos.
 
Quíd id ad me aut ad meam rem refert, Persae quid rerum gerant
 
aut quid erus tuos?
Toxilvs
Tace, stultiloque; nescis quid te instet boni
 
neque quam tibi Fortuna faculam lucrifera adlucere volt. 515
Dordalvs
Quae istaec lucrifera est Fortuna?
Toxilvs
Istas, quae norunt, roga.
 
ego tantumdem scio quantum tu, nisi quod pellegi prior.
 
sed, ut occepisti, ex tabellis nosce rem.
Dordalvs
Bene me mones.
 
fac silentium.
Toxilvs
Nunc ad illud venies quod refert tua.
Dordalvs
Iste quí tabellas adfert adduxit simul 520
 
forma expetenda liberalem virginem,
← Önceki Perde 4 · 5 / 23 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi