Thesauros Edebiyat Komedya Persa

Persa

Persa Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 3]
vivás. 495
Dordalvs
Bene dictis tuís bene facta aurés meae auxilium expóscunt. 495
Toxilvs
Tuom prómeritumst, merito út faciam. et ut mé scias esse ita fácturum,
 
tabellás tene has, péllege.
Dordalvs
Istaé quid ad mé?
Toxilvs
Immo ád te attinént et tuá refert.
 
nam ex Pérsia sunt haec állatae mihi a méo ero.
Dordalvs
Quando?
Toxilvs
Haud dúdum.
Dordalvs
Quid istaé narrant?
Toxilvs
Percóntare ex ipsís. ipsae tibi nárrabunt.
Dordalvs
Cedo sáne mihi. 500
Toxilvs
At clare récitato. 500
Dordalvs
Tace, dúm pellego. 500
Toxilvs
Hau verbúm faciam 500
Dordalvs
Salutem dicit Toxilo Timarchides
 
et familiae omni. si valetis, gaudeo.
 
ego valeo recte et rem gero et facio lucrum,
 
neque istóc redire his octo possum mensibus,
 
itaque hic est quod me detinet negotium. 505
← Önceki Perde 4 · 4 / 23 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi