Thesauros Edebiyat Komedya Persa

Persa

Persa Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 5]
boni fit, esse id et grave et gratum solet. 675
Toxilvs
Audin tu, Persa? ubi argentum ab hoc acceperis,
 
simulato, quasi eas prorsum in navem.
Sagaristio
Ne doce.
Toxilvs
Per angiportum rursum te ad me recipito
 
illac per hortum.
Sagaristio
Quod futurum est praedicas.
Toxilvs
At ne cum argento protinam permittas domum, 680
 
moneo, te.
Sagaristio
Quod te dignumst, me dignum esse vis?
Toxilvs
Tace, párce voci: praeda progreditur foras.
[Textpart 6]
Probae hic argenti sunt sexaginta minae,
Dordalvs
duobus nummis minus est.
Sagaristio
Quid ei nummi sciunt?
Dordalvs
Cruminam hanc emere aut facere uti remigret domum. 685
Sagaristio
Ne non sat esses leno, id metuebas miser,
 
impure, avare, ne crumillam amitteres?
Toxilvs
Sine quaeso. quando lenost, nil mirum facit.
Dordalvs
Lucro faciundo ego auspicavi in hunc diem:
 
nil mihi tam parvist, quin me id pigeat perdere. 690
← Önceki Perde 4 · 18 / 23 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi