Thesauros Edebiyat Komedya Persa

Persa

Persa Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 4]
si potest; si non potest, iri hinc volo quantum potest.
Dordalvs
Salvos sis, adulescens.
Sagaristio
Siquidem hanc vendidero pretio suo.
Toxilvs
At qui aut hoc emptore vendes pulchre, aut alio non potis. 580
Sagaristio
Esne tu huic amicus?
Toxilvs
Tam quam di omnes qui caelum colunt.
Dordalvs
Tum tu mi es inimicus certus. nam generi lenonio
 
numquam ullus deus tám benignus fuit, qui fuerit propitius.
Sagaristio
Hoc age. opusnest hac tibi empta?
Dordalvs
Si tibi venissest opus,
 
mihi quoque emptast; si tibi subiti nihil est, tantumdemst mihi. 585
Sagaristio
Indica, fac pretium.
Dordalvs
Tua mers est, tua indicatiost.
Toxilvs
Aequom hic orat.
Sagaristio
Vin bene emere?
Dordalvs
Vin tu pulchre vendere?
Toxilvs
Ego scio hercle utrumque velle.
Dordalvs
Age, indica prognariter.
Sagaristio
Prius dico: hanc mancupio nemo tibi dabit. iam scis?
Dordalvs
Scio.
← Önceki Perde 4 · 10 / 23 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi