Thesauros Edebiyat Komedya Persa

Persa

Persa Plautus, Titus Maccius

Perde 3

[Textpart 3]
quia te negabas credere argentum mihi.
Dordalvs
Mirum quin tibi ego crederém, ut idem mihi
 
faceres quod partim faciunt argentarii:
 
ubi quid credideris, citius extemplo a foro 435
 
fugiunt quam ex porta ludis cum emissust lepus.
Toxilvs
Cape hoc sis.
Dordalvs
Quin das?
Toxilvs
Nummi sescenti hic erunt,
 
probi, numerati. fac sit mulier libera,
 
atque huc continuo adduce.
Dordalvs
Iam faxo hic erit.
 
non hercle, quoi nunc hoc dem spectandum, scio. 440
Toxilvs
Fortasse metuis in manum concredere?
Dordalvs
Mirum quin citius iam a foro argentarii
 
abeunt, quam in cursu rotula circumvortitur.
Toxilvs
Abi istác travorsis angiportis ad forum;
 
eadem ístaec facito mulier ad me transeat 445
 
per hortum.
Dordalvs
Iam hic faxo aderit.
Toxilvs
At ne propalam.
← Önceki Perde 3 · 7 / 8 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi