Thesauros Edebiyat Komedya Persa

Persa

Persa Plautus, Titus Maccius

Perde 3

[Textpart 1]
Scis iam tibi quae praecepi?
Virgo
Omnia.
Satvrio
Et ut surrupta fueris? 380
Virgo
Docte calleo. 380
Satvrio
Et qui parentes fuerint?
Virgo
Habeo in memoria.
 
necessitate me mala ut fiam facis.
 
verum videto, me ubi voles nuptum dare,
 
ne haec fama faciat repudiosas nuptias.
Satvrio
Tace, stúlta. non tu nunc hominum mores vides? 385
 
quoivis modi hic cum mala fama facile nubitur:
 
dum dos sit, nullum vitium vitio vortitur.
Virgo
Ergo istuc facito ut veniat in mentem tibi,
 
me esse indotatam.
Satvrio
Cave sis tu istuc dixeris.
 
pol deum virtute dicam et maiorum meum, 390
 
ne te indotatam dicas, quoi dos sit domi:
 
librorum eccillum hábeo plenum soracum.
 
si hoc adcurassis lepide, cui rei operam damus,
 
dabuntur dotis tibi inde sescenti logi,
← Önceki Perde 3 · 4 / 8 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi