Thesauros Edebiyat Komedya Persa

Persa

Persa Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 2]
Quid ergo dixi? 185
Paegnivm
Ego recte apud illam dixero. 185
Toxilvs
Non edepol scis.
Paegnivm
Da hercle pignus, ni omnia memini et scio,
 
et quidem sí scis tute, quot hodie habeas digitos in manu.
Toxilvs
Egon dem pignus tecum?
Paegnivm
Audacter, si lubido est perdere.
Toxilvs
Bona pax sit potius.
Paegnivm
Tum tu igitur sine me ire.
Toxilvs
Et iubeo et sino;
 
sed ita volo te ire, ut domí sis, cum ego te esse illi censeam. 190
Paegnivm
Faciam.
Toxilvs
Quo ergo is nunc?
Paegnivm
Domum: uti domi sim, quom illi censeas.
Toxilvs
Scelus tu pueri es, atque ob istánc rem ego aliqui te peculiabo.
Paegnivm
Scio fide hercle erili ut soleat impudicitia opprobrari
 
nec subigi queantur umquam, ut pro éa fide habeant iudicem.
Toxilvs
Abi modo. 195
Paegnivm
Ego laudabis faxo. 195
Toxilvs
Sed has tabellas, Paegnium, 195
← Önceki Perde 2 · 2 / 15 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi