Thesauros Edebiyat Komedya Persa

Persa

Persa Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 5]
Hodie.
Toxilvs
Secari iubeas.
Sagaristio
Metuo, ne immaturam secem, ne exhibeat plus negoti. 315
Toxilvs
Inspicere morbum tuom lubet.
Sagaristio
Ah ah, abi atque cave sis
 
a cornu.
Toxilvs
Quid iam?
Sagaristio
Quia boves bini hic sunt in crumina.
Toxilvs
Emitte sodes, ne enices fame; sine ire pastum.
Sagaristio
Enim métuo, ut possim reicere in bubile, ne vagentur.
Toxilvs
Ego reiciam. habe animum bonum. 320
Sagaristio
Credetur, commodabo. 320
 
sequere hac sis. argentum hic inest, quod mecum dudum orasti.
Toxilvs
Quid tú ais?
Sagaristio
Dominus me bovis mercatum Eretriam misit.
 
nunc mi Eretria erit haec tua domus.
Toxilvs
Nimis tú facete loquere.
 
atque ego omne argentúm tibi hoc actutum incolume redigam;
 
nam iam omnes sycophantias instruxi et comparavi, 325
 
quo pacto ab lenone auferam hoc argentum,
← Önceki Perde 2 · 14 / 15 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi