Thesauros Edebiyat Komedya Persa

Persa

Persa Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 4]
hercle illum abiisse gaudeo. foris aperit, eccere autem 300
Sagaristio
quem convenire maxime cupiebam egreditur intus.
[Textpart 5]
Paratum iam esse dicito, unde argentum sit futurum,
Toxilvs
iubeto habere animum bonum, dic me illam amare multum;
 
ubi se adiuvat, ibi me adiuvat. quae dixi ut nuntiares,
 
satin ea tenes? 305
Sophoclidisca
Magis cálleo quam aprugnum callum callet.— 305
Toxilvs
Propera, abi domum.
Sagaristio
Nunc ego huic graphice facetus fiam.
 
subnixis alis me inferam atque amicibor gloriose.
Toxilvs
Sed quís hic ansatus ambulat?
Sagaristio
Magnifice conscreabor.
Toxilvs
Sagaristio hic quidemst. quíd agitur, Sagaristio? ut valetur?
 
ecquid, quod mandavi tibi, †estne in te speculae? 310
Sagaristio
Adito. 310
 
videbitur. factum volo. venito. promoneto.
Toxilvs
Quid hoc híc in collo tibi tumet?
Sagaristio
Vomicast, pressare parce;
 
nam ubi quí mala tangit manu, dolores cooriuntur.
Toxilvs
Quando istaec innatast tibi?
← Önceki Perde 2 · 13 / 15 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi