Thesauros Edebiyat Komedya Persa

Persa

Persa Plautus, Titus Maccius

Perde 1

[Textpart 1]
quaeré tamen, ego item sedulo.
Sagaristio
Si quid erit, te faciam ut scias.
Toxilvs
obsecro te resecroque, operam da hánc mihi
 
fidélem.
Sagaristio
Ah, odio me énicas.
Toxilvs
Amóris vitio, non meo, nunc tibi morologus fio.
Sagaristio
At pol ego aps te concessero.— 50
Toxilvs
Iamne ábis? bene ambulato. 50
 
sed recipe quam primum potes, cave fúas mi in quaestione.
 
usque ero domi, dum excoxero lenoni malam rem magnam.—
[Textpart 2]
Veterem atque antiquom quaestum maiorum meum
Satvrio
servo atque obtineo et magna cum cura colo.
 
nam numquam quisquam meorum maiorum fuit, 55
 
quin parasitando paverint ventres suos:
 
patér, avos, proavos, abavos, atavos, tritavos
 
quasi mures semper edere alienum cibum,
 
neque edacitate eos quisquam poterat vincere;
 
atque eis cognómentum erat durís Capitonibus. 60
 
unde égo hunc quaestum optineo et maiorum locum.
 
neque quadrupulari me volo, neque enim decet
← Önceki Perde 1 · 5 / 12 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi