Thesauros Edebiyat Komedya Mostellaria

Mostellaria

Mostellaria Plautus, Titus Maccius

Perde 5

[Textpart 2]
Non potuit venire orator magis ad me impetrabilis
Theopropides
quam tu; neque iam illi sum iratus neque quicquam suscenseo.
 
immo me praesente amato bibito, facito quod lubet:
 
si hoc pudet, fecisse sumptum, supplicí habeo satis. 1165
Callidamates
Dispudet.
Tranio
Post istam veniam quid me fiet nunciam?
Theopropides
Verberibus caedere multum pendens.
Tranio
Tamen etsi pudet?
Theopropides
Interimam hercle ego te, si vivo.
Callidamates
Fac istam cunctam gratiam:
 
Tranioni amitte quaeso hanc noxiam causa mea.
Theopropides
Aliud quidvis impetrari perferam a me facilius, 1170
 
quam ut non égo istum pro suis factis pessumis pessum premam.
Callidamates
Mitte quaeso.
Theopropides
Istumne ut mittam? viden ut astat furcifer?
Callidamates
Tranio, quiesce, si sapis.
Theopropides
Tu quiesce hanc rem modo
 
petere: ego illum, ut sit quietus, verberibus subegero.
Tranio
Nihil opust profecto. 1175
Callidamates
Áge iam, sine te hoc exorarier. 1175
← Önceki Perde 5 · 9 / 10 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi