Thesauros Edebiyat Komedya Mostellaria

Mostellaria

Mostellaria Plautus, Titus Maccius

Perde 5

[Textpart 2]
Callidamates, dei te ament. de cena facio gratiam. 1130
Callidamates
Quin venis?
Tranio
Promitte: ego ibo pro te, si tibi non libet.
Theopropides
Verbero, etiam inrides?
Tranio
Quian me pro te ire ad cenam autumo?
Theopropides
Non enim ibis. ego ferare faxo, ut meruisti, in crucem.
Callidamates
Age mitte ista ac te ad me ad cenam dic venturum.
Tranio
Quid taces?
Callidamates
Sed tu, istuc quid confugisti in aram? 1135
Tranio
Inscitissimus 1135
 
adveniens perterruit me. loquere nunc quid fecerim:
 
nunc utrisque disceptator eccum adest, age disputa.
Theopropides
Filium corrupisse aio te meum.
Tranio
Ausculta modo.
 
fateor potavisse, amicam liberasse absente te,
 
faenore argentum sumpsisse; id esse absumptum praedico. 1140
 
numquid aliud fecit nisi quod faciunt summis gnati generibus?
Theopropides
Hercle mihi tecum cavendum est, nimis qui es orator catus.
Callidamates
Sine me dum istuc iudicare. surge, ego isti adsedero.
Theopropides
Maxime, accipito hanc tute ad te litem.
← Önceki Perde 5 · 7 / 10 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi