Thesauros Edebiyat Komedya Mostellaria

Mostellaria

Mostellaria Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 4]
Etiamne aperis? Callidamati nostro adversum venimus.
Theopropides
Heus vos, pueri, quid istic agitis? quid istas aedis frangitis?
Phaniscvs
Heus senex, quid tu percontare ad te quod nihil attinet? 940
Theopropides
Nihil ad me attinet?
Phaniscvs
Nisi forte factus esfactu's praefectus novos,
 
qui res alienas procures, quaeras videas audias.
Theopropides
Non sunt istae aedis, ubi statis.
Phaniscvs
Quid ais? an iam vendidit
 
aedis Philolaches? aut quidem iste nos defrustratur senex.
Theopropides
Vera dico. sed quid vobis est negoti hic? 945
Phaniscvs
Eloquar. 945
 
erus hic noster potat.
Theopropides
Erus hic voster potat?
Phaniscvs
Ita loquor.
Theopropides
Puere, nimium delicatus esdelicatu's.
Phaniscvs
Ei advorsum venimus.
Theopropides
Cui homini?
Phaniscvs
Ero nostro. quaeso, quotiens dicendumst tibi?
Theopropides
Puere, nemo hic habitat. nam te esse arbitror puerum probum.
Phaniscvs
Non hic Philolaches adulescens habitat hisce in aedibus? 950
← Önceki Perde 4 · 6 / 14 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi