Thesauros Edebiyat Komedya Mostellaria

Mostellaria

Mostellaria Plautus, Titus Maccius

Perde 3

[Textpart 2]
qua libet perambula aedis oppido tamquam tuas.
Theopropides
Tamquam? 810
Tranio
Ah, cave tu ílli obiectes nunc in aegritudine, 810
 
te has emisse. non tu vides hunc, voltu uti tristi est senex?
Theopropides
Video.
Tranio
Ergo inridere ne videare et gestire admodum;
 
noli facere mentionem te has emisse.
Theopropides
Intellego,
 
et bene monitum duco, atque esse existumo humani ingeni.
 
quid nunc? 815
Simo
Quin tu is intro, atque otiose perspecta ut lubet. 815
Theopropides
Bene benigneque arbitror te facere.
Simo
Factum edepol volo.
 
vin qui perductet?
Theopropides
Apage istum perductorem, non placet.
 
quidquid est, errabo potius quam perductet quispiam.
Tranio
Viden vestibulum ante aedis hoc et ambulacrum cuius modi?
Theopropides
Luculentum edepol profecto.
Tranio
Age specta postes cuius modi,
 
quanta firmitate facti et quanta crassitudine.
← Önceki Perde 3 · 20 / 23 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi