Thesauros Edebiyat Komedya Mostellaria

Mostellaria

Mostellaria Plautus, Titus Maccius

Perde 3

[Textpart 1]
metuo ne techinae meae perpetuo perierint. 550
Theopropides
Quid tute tecum?
Tranio
Nihil enim. sed dic mihi,
 
dixtine quaeso?
Theopropides
Dixi, inquam, ordine omnia.
Tranio
Etiam fatetur de hospite?
Theopropides
Immo pernegat.
Tranio
Negat scelestus?
Theopropides
Negitat inquam.
Tranio
Cogita:
 
non confitetur? 555
Theopropides
Dicam si confessus sit. 555
 
quid nunc faciundum censes?
Tranio
Egon quid censeam?
 
cape, obsecro hercle, cúm eo úna iudicem
 
(sed eum videto ut capias, qui credat mihi):
 
tam facile vinces quam pirum volpes comest.
Danista
Sed Philolachetis servom éccum Tranium, 560
 
qui mihi neque faenus neque sortem argenti danunt.
Theopropides
Quo té agis?
← Önceki Perde 3 · 2 / 23 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi