Thesauros Edebiyat Komedya Mostellaria

Mostellaria

Mostellaria Plautus, Titus Maccius

Perde 1

[Textpart 3]
mea voluptas.
Philolaches
Em istuc verbum vile est viginti minis.
Philemativm
Cedo, amabo, decem: bene emptum tibi dare hoc verbum volo.
Philolaches
Etiam nunc decem minae apud te sunt; vel rationem puta.
 
triginta minas pro capite tuo dedi. 300
Philemativm
Cur exprobras? 300
Philolaches
Egone id exprobrem, qui mihimet cupio id opprobrarier?
 
nec quicquam argenti locavi iam diu usquam aeque bene.
Philemativm
Certe ego, quod te amo, operam nusquam melius potui ponere.
Philolaches
Bene igitur ratio accepti atque expensi inter nos convenit:
 
tu me amas, ego té amo; merito id fieri uterque existimat. 305
 
haec qui gaudent, gaudeant perpetuo suo semper bono;
 
qui invident, ne umquam eorum quisquam invideat prosus commodis.
Philemativm
Age accumbe igitur. cedo aquam manibus, puere, appone hic mensulam.
 
vide, tali ubi sint. vin unguenta?
Philolaches
Quid opust? cum stacta accubo.
 
sed estne hic meus sodalis, qui huc incedit cúm amica sua? 310
 
is est, Callidamates cum amica incedit. euge, oculus meus,
 
conveniunt manuplares eccos: praedam participes petunt.
[Textpart 4]
Advérsum veníri mihi ád Philolachétem
← Önceki Perde 1 · 17 / 20 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi