Perde 1
[Textpart 1]
Curate ut splendor meo sit clupeo clarior
Pyrgopolynices
quam solis radii esse olim quom sudumst solent,
ut, ubi usus veniat, contra conserta manu
praestringat oculorum aciem in ácie hostibus.
nam ego hanc machaeram mihi consolari volo,
5
ne lamentetur neve animum despondeat,
quia se iam pridem feriatam gestitem,
quae misera gestit † et fratrem facere ex hostibus.
sed ubi Artotrogus hic est?
Artotrogvs
Stat propter virum
fortem atque fortunatum et forma regia;
10
tum bellatorem — Mars haud ausit dicere
neque aequiperare suas virtutes ad tuas.
Pyrgopolynices
Quemne ego servavi in campis Curculioniis,
ubi Bumbomachides Clutomistaridysarchides
erat imperator summus, Neptuni nepos?
15
Artotrogvs
Memini. nempe illum dicis cum armis aureis,
cuius tú legiones difflavisti spiritu,
quasi ventus folia aut paniculum tectorium.
Pyrgopolynices
Istuc quidem edepol nihil est.