Thesauros Edebiyat Komedya Miles Gloriosus

Miles Gloriosus

Miles Gloriosus Plautus, Titus Maccius

Perde 5

[Textpart 1]
Quor ire ausus esausu's? em tibi. 1405
Pyrgopolynices
Oiei, satis sum verberatus. obsecro.
Cario
Quam mox seco?
Periplectomenvs
Vbi lubet: dispennite hominem divorsum et distendite.
Pyrgopolynices
Obsecro hercle te, ut mea verba aúdias prius quam secat.
Periplectomenvs
Loquere.
Pyrgopolynices
Non volui nec factum est: viduam hercle esse censui,
 
itaque ancilla, conciliatrix quaé erat, dicebat mihi. 1410
Periplectomenvs
Iura te non nociturum esse hómini de hac re nemini,
 
quod tu hódie hic verberatus esverberatu's aut quod verberabere,
 
si te salvom hinc amittemus Venerium nepotulum.
Pyrgopolynices
Iuro per Iovem et Mavortem, me nociturum nemini,
 
quod ego hic hodie vapularim, iureque id factum arbitror; 1415
 
et si intestatus non abeo hinc, bene agitur pro noxia.
Periplectomenvs
Quid si id non faxis?
Pyrgopolynices
Vt vivam semper intestabilis.
Cario
Verberetur etiam, postibi amittendum censeo.
Pyrgopolynices
Di tibi bene faciant semper, quom advocatus mihi venis.
Cario
Ergo des minam auri nobis. 1420
Pyrgopolynices
Quam ob rem? 1420
← Önceki Perde 5 · 2 / 4 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi