Thesauros Edebiyat Komedya Miles Gloriosus

Miles Gloriosus

Miles Gloriosus Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 2]
Ad eám rem habeo omnem aciém, tibi uti dudúm iam demonstrávi.
Palaestrio
Tu cétera cura et cóntempla et de meís venator vérbis.
Pyrgopolynices
Aliquám mihi partem hodie óperae des deníque, tandem ades, remelígo. 1030
Palaestrio
Adsum, ímpera, si quid vís.
Pyrgopolynices
Quid illaec narrát tibi?
Palaestrio
Lamentári
 
ait íllam, miseram crúciari et lacrimántem se adflictáre,
 
quia tís egeat, quia té careat. ob eám rem huc ad te míssast.
Pyrgopolynices
Iube adíre.
Palaestrio
At scin quid tú facias? facitó fastidi plénum,
 
quasi nón lubeat; me inclámato, quia síc te volgo vólgem. 1035
Pyrgopolynices
Memini ét praeceptis párebo.
Palaestrio
Vocon érgo hanc quae te quaérit?
Pyrgopolynices
Adeát, si quid volt.
Palaestrio
Sí quid vis, adi, múlier.
Milphidippa
Pulcher, sálve.
Pyrgopolynices
Meum cógnomentum cómmemoravit. di tíbi dent quaecumque óptes.
Milphidippa
Tecum aétatem exigere út liceat —
Pyrgopolynices
Nimium óptas.
Milphidippa
Non me dico,
← Önceki Perde 4 · 7 / 34 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi