Thesauros Edebiyat Komedya Miles Gloriosus

Miles Gloriosus

Miles Gloriosus Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 2]
Quae res palamst?
Periplectomenvs
De tegulis
 
modo nescio quis inspectavit vestrum familiarium
 
per nostrum impluvium intus ápud nos Philocomasium atque hospitem 175
 
osculantis.
Palaestrio
Quis homo id vidit?
Periplectomenvs
Tuos conservos.
Palaestrio
Quis is homost?
Periplectomenvs
Nescio, ita abripuit repente sese subito.
Palaestrio
Suspicor
 
me periisse.
Periplectomenvs
Vbi abit, conclamo: heus quid agis tu inquam in tegulis?
 
ille mihi abiens ita respondit se sectari simiam.
Palaestrio
Vae mihi misero, quoi pereundumst propter nihili bestiam. 180
 
sed Philocomasium hicine etiam nunc est?
Periplectomenvs
Quom exibam, hic erat.
Palaestrio
I sis, iube transire huc quantum possit, se ut videant domi
 
familiares, nisi quidem illa nos volt, qui servi sumus,
 
propter amorem suom omnes crucibus contubernales dari.
Periplectomenvs
Dixi ego istuc; nisi quid aliud vis. 185
← Önceki Perde 2 · 6 / 35 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi