Thesauros Edebiyat Komedya Miles Gloriosus

Miles Gloriosus

Miles Gloriosus Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 3]
ne tibi clam se subterducat istinc atque huc transeat.
Sceledrvs
Consilium est ita facere.
Palaestrio
Pede ego iam illam huc tibi sistam in viam. —
Sceledrvs
Agedum ergo face. vólo scire, utrum egon id quod vidi viderim 345
 
an illic faciat, quod facturum dicit, ut ea sit domi.
 
nam ego quidem meos oculos habeo nec rogo utendos foris.
 
sed hic illi subparasitatur semper, hic eae proxumust,
 
primus ad cibum vocatur, primo pulmentum datur;
 
nam illic noster est fortasse circiter triennium, 350
 
neque cuiquam quam illi in nostra meliust famulo familia.
 
sed ego hoc quod ago, id me agere oportet, hoc observare ostium.
 
sic obsistam. hac quidem pol certo verba mihi numquam dabunt.
[Textpart 4]
Praecépta facito ut mémineris.
Philocomasivm
Totiéns monere mírumst.
Palaestrio
At metuo ut satis sis subdola. 355
Philocomasivm
Cedo vel decem, edocebo 355
 
minime malas ut sint malae, mihi solae quod superfit.
Palaestrio
Age nunciam insiste in dolos; ego abs te procul recedam.
 
quid ais tu, Sceledre?
Sceledrvs
Hanc rem gero. habeo auris, loquere quidvis.
← Önceki Perde 2 · 18 / 35 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi