Thesauros Edebiyat Komedya Miles Gloriosus

Miles Gloriosus

Miles Gloriosus Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 3]
Quin domi eccam. nescio quae te, Sceledre, scelera suscitant. 330
Sceledrvs
Mihi ego video, mihi ego sapio, mihi ego credo plurumum:
 
mé homo nemo deterrebit, quin ea sit in his aedibus.
 
hic obsistam, ne imprudenti huc ea se subrepsit mihi.
Palaestrio
Meus illic homo est, deturbabo iam ego illum de pugnaculis.
 
vin iam faciam, ut stultividum fateare? 335
Sceledrvs
Age face. 335
Palaestrio
Neque te quicquam sapere corde neque oculis uti?
Sceledrvs
Volo.
Palaestrio
Nempe tu istíc ais esse erilem concubinam?
Sceledrvs
Atque arguo
 
eam me vidisse osculantem hic intus cum alieno viro.
Palaestrio
Scin tu nullum commeatum hínc esse a nobis?
Sceledrvs
Scio.
Palaestrio
Neque solarium neque hortum, nisi per impluvium? 340
Sceledrvs
Scio. 340
Palaestrio
Quid nunc? si ea domist, si facio, ut eam exire hinc videas domo,
 
dignun es verberibus multis?
Sceledrvs
Dignus.
Palaestrio
Serva istas fores,
← Önceki Perde 2 · 17 / 35 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi