Thesauros Edebiyat Komedya Mercator

Mercator

Mercator Plautus, Titus Maccius

Perde 5

[Textpart 2]
exite illinc, pallium mi ecferte.
Evtychvs
Em, nunc tu mihi places.
Charinvs
Optume advenis, pueré, cape chlamydem atque istic sta ilico,
 
ut, si haec non sint vera, inceptum hoc itiner perficere exsequar.
Evtychvs
Non mihi credis?
Charinvs
Omnia equidem credo quae dicis mihi.
 
sed quin intro ducis me ad eam, ut videam? 915
Evtychvs
Paulisper mane. 915
Charinvs
Quid, manebo?
Evtychvs
Tempus non est intro eundi.
Charinvs
Enicas.
Evtychvs
Non opus est, inquam, nunc intro te ire.
Charinvs
Responde mihi,
 
qua causa?
Evtychvs
Operae non est.
Charinvs
Cur?
Evtychvs
Quia non est illi commodum.
Charinvs
Itane? commodum illi non est, quae me amat, quam ego contra amo?
 
omnibus hic ludificatur me modis. ego stultior, 920
 
qui isti credam. commoratur. chlamydem sumam denuo.
← Önceki Perde 5 · 7 / 15 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi