Thesauros Edebiyat Komedya Mercator

Mercator

Mercator Plautus, Titus Maccius

Perde 5

[Textpart 2]
Sanam et salvam.
Charinvs
Vbi eam salvam?
Evtychvs
Ego scio.
Charinvs
Ego me mavelim.
Evtychvs
Potin ut animo sis tranquillo? 890
Charinvs
Quid si mi animus fluctuat? 890
Evtychvs
Ego istum in tranquillo quieto tuto sistam: ne time.
Charinvs
Obsecro te, loquere propere ubi sit, ubi eam videris.
 
quid taces? dic. enicas me miserum tua reticentia.
Evtychvs
Non longe hinc abest a nobis.
Charinvs
Quin ergo commostras, si vides?†
Evtychvs
Non video hercle nunc, sed vidi modo. 895
Charinvs
Quin égo videam facis? 895
Evtychvs
Faciam.
Charinvs
Longum istuc amantist.
Evtychvs
Etiam metuis? omnia
 
commonstrabo. amicior mihi nullus vivit atque is est
 
qui illam habet, neque est quoi magis me vélle melius aequóm siet.
Charinvs
Non curo istunc, de illa quaero.
Evtychvs
De illa ergo ego dico tibi.
← Önceki Perde 5 · 5 / 15 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi