Thesauros Edebiyat Komedya Mercator

Mercator

Mercator Plautus, Titus Maccius

Perde 5

[Textpart 4]
Satis habeo. sed quaeso hercle, etiam vide.
Evtychvs
Non mihi credis?
Lysimachvs
Immo credo, sed tamen metuo miser.
Demipho
Eamus intro. 1015
Evtychvs
Immo dicamus senibus legem censeo, 1015
 
prius quam abeámus, qua se lege teneant contentique sint.
 
annos gnatus sexaginta quí erit, si quem scibimus
 
si maritum sive hercle adeo caelibem scortarier,
 
cúm eo nos hac lege agemus: inscitum arbitrabimur,
 
et per nos quidem hercle egebit qui suom prodegerit. 1020
 
neu quisquam posthac prohibeto ádulescentem filium
 
quin amet et scortum ducat, quod bono fiat modo;
 
siquis prohibuerit, plus perdet clam quasi praehibuerit palam.
 
haec adeó ut ex hac nocte primum lex teneat senes.
 
bene valete; atque, adulescentes, haec si vobis lex placet, 1025
 
ob senum hercle industriam vos aequom est clare plaudere.
← Önceki Perde 5 · 15 / 15

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi