Thesauros Edebiyat Komedya Mercator

Mercator

Mercator Plautus, Titus Maccius

Perde 5

[Textpart 3]
Quasi tu numquam quicquam adsimile húius facti feceris.
Lysimachvs
Edepol numquam; cavi ne quid facerem. vix vivo miser.
 
nam mea uxor propter illam tota in fermento iacet.
Demipho
At ego expurigationem habebo, ut ne suscenseat. 960
Lysimachvs
Sequere me. sed exeuntem filium video meum.
[Textpart 4]
Ad patrem ibo, ut matris iram sibi esse sedatam sciat.
Evtychvs
iam redeo.
Lysimachvs
Placet principium. quid agis? quid fit, Eutyche?
Evtychvs
Optima opportunitate ambo advenistis.
Lysimachvs
Quid rei est?
Evtychvs
Vxor tíbi placida ét placatast. cette dextras nunciam. 965
Lysimachvs
Di me servant.
Evtychvs
Tibi amicam ésse nullam nuntio.
Demipho
Di te perdant. quid negotist nam, quaeso, istuc?
Evtychvs
Eloquar.
 
animum advortite igitur ambo.
Demipho
Quin tibi ambo operam damus.
Evtychvs
Qui bono sunt genere nati, si sunt ingenio malo,
 
suapte culpa genere sapiunt, genus ingenio ímprobant. 970
Demipho
Verum hic dicit.
← Önceki Perde 5 · 11 / 15 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi