Thesauros Edebiyat Komedya Mercator

Mercator

Mercator Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 4]
si quid tibi evénit, id non est culpa mea.
Lysimachvs
Quin me eradicas miserum. 775
Cocvs
Scio iam quid velis: 775
 
nempe me hínc abire vis.
Lysimachvs
Volo inquam.
Cocvs
Abibitur.
 
drachmam dato.
Lysimachvs
Dabitur.
Cocvs
Dari ergo sis iube.
 
dari pótest interea dum illi ponunt.
Lysimachvs
Quin abis?
 
potine ut molestus ne sis?
Cocvs
Agite apponite
 
obsonium istuc ante pedes illi seni. 780
 
haec vasa aut mox aut cras iubebo abs te peti
 
sequimíni.—
Lysimachvs
Fortasse te illum mirari coquom,
 
quod venit atque haec attulit. dicam quid est.
Dorippa
Non miror si quid damni facis aut flagiti.
 
nec pol ego patiar, sic me nuptam tam male 785
← Önceki Perde 4 · 9 / 12 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi