Thesauros Edebiyat Komedya Mercator

Mercator

Mercator Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 3]
Nihil hercle istius quicquam est.
Dorippa
Numero purigas.
Lysimachvs
Nimium negoti repperi. enim vero haereo. 740
[Textpart 4]
Agite ite actutum, nam mi amatori seni
Cocvs
coquendast cena. átque, quom recogito,
 
nobis coquendast, non quoi conducti sumus.
 
nam quí amat quod amat sí habet, id habet pro cibo:
 
videre, amplecti, ósculari, álloqui; 745
 
sed nos confido onustos redituros domum.
 
ite hac. sed eccum qui nos conduxit senex.
Lysimachvs
Ecce autem perii, coquos adest.
Cocvs
Advenimus.
Lysimachvs
Abi.
Cocvs
Quid, abeam?
Lysimachvs
St, abi.
Cocvs
Abeam?
Lysimachvs
Abi.
Cocvs
Non estis cenaturi? 750
Lysimachvs
Iam saturi sumus. 750
Cocvs
Sed—
← Önceki Perde 4 · 6 / 12 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi